MESOCUROS

MESOCUROS
MESOCUROS
Graece Μεσόκουρος, una ex personis Veterum tragicis. Inter has enim cum mulierum essent personae undecim, una famularum dicta μεσόκουρος est, quod in medio rasa esset. Ei frontis summitas tumore castigatô, candor subpallidus, mediocris canities. Illâ. iunior fuit ea, quam διφθερίτην vocabant, fronte tumore vacuâ. Duae praeterea, capillorum formâ diversâ. Comatam κατάκομον nominabant, comânigrâ, pallidam, maestô vultu. Altera, quae non esset comâ pleniore, sed μεσόκουρος, Similis tonsura ei, quam πρόσφατον dicebant: quidam recens violatam, alii recens tonsam malunt; nonnulli iuvenculam admodum intelligunt, etc. Scaliger Poetices l. 1. c. 16.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • RADENDI genas ritus — olim in funeribus a sequiore usurpatus sexu, a Solone apud Athenienses, atque hinc a Decemviris apud Romanos sublatus est: Ita enim XII. Tabb. Mulieres genas ne radunto: neve lessum funeris ergo habento, de quo more sic Servius, ad illud Aen. l.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”